100
CHYMICVM. 49
Induatur veste vniformi adolescens
duodecim annorum, & puella eiusdem
aetatis, si iuxta se locentur, nemo cogno¬
scet quis masculus, quae faemella sit, ocu¬
li enim nostri penetrare non possunt,
ideò decipit nos noster visus; & falsa
pro veris accipit, sed cum vestibus sub¬
latis denudantur, vt ita appareant, qua¬
les natura eos formauit, facilè vterque
in suo dignoscitur sexu. Simili planè
modo noster intellectus facit vmbrę na¬
turae vmbram: Nam corpus nudum in
homine est seminis naturae vmbra, sicu¬
ti igitur vestimentis tegitur corpus hu¬
manum, sic etiam tegitur corpore natu¬
ra humana, quam sibi Deus reseruauit?
tegendam & detegendam. Postem hic
prolixè & Philosophicè disserere de ho¬
minis dignitate, creatione eiu, & gene¬
ratione. Sed cum eiusmodi non sint hu¬
ius loci, silentio praetereunda sunt, de
vita eius solummodo paucis agam. Crea¬
tus homo de terra, ex aëre viuit, est enim
in aëre occultus vitae cibus, quem nos
rorem de nocte, de die aquam vocamus,
rarefactam cuius spiritus inuisibilis
congelatus melior est, quam terra vni¬
uersa.
C 4