100
50 NOVVM LVMEN.
uersa. O sancta & admirabilis Natura,
quae filios doctrinae errare non permit¬
tis, sicuti in vita humana indies demon¬
stras. Porro in hisce duodecim Tracta¬
tibus, tot rationes naturales in medium
attuli, vt eo faciliùs cupiens, & Deum ti¬
mens lector, intelligere possit ea omnia,
quae oculis meis Deo benedicente, vidi,
manibus feci proprijs sine vlla sophisti¬
cationis fraude, sine lumine enim & co¬
gnitione naturae impossibile est hanc as¬
sequi artem, nisi singulari reuelatione
diuina alicui contingat, vel per secretam
am ci demonstrationem, Res est vilis &
pretiosissima, quam aliquoties descri¬
ptam, nunc denuo repeto. Recipe aëris par¬
tis X. Auri viui vel lunae viuae partem I.
haec omnia impone vasi tuo, coque aë¬
rem hunc inprimis vt sit aqua, & postea
non aqua, si hoc ignoras, & aërem co¬
quere nescis omni dubio errabis, siqui¬
dem haec est veterum Philosophorum
materia, id enim accipere debes, quod
est, sed non videtur, donec artifici pla¬
ceat, est aqua roris nostri, ex qua extra¬
hitur sal petrae Philosophorum, quo
mnes res crescunt, & nutriuntur: Matrix
eius