100
52 NOVVM LVMEN
nec arbitreris vllum mortalium me lu¬
culentius illud praestitisse, siquidem id
non è multis libris; sed ex mearum ma¬
nuum labore & propria experientia fe¬
ci. Si igitui vel non intelligis, vel non
credis veritati, noli meum librum, sed
te ipsum accusare, & crede Deum tibi
hoc secretum nolle reuelare, hunc igi¬
tur precibus fatiga, & multoties reite¬
ratis lectionibus hunc libellum euolue,
praesertim horum 12. Tractatuum Epi¬
logum, considerendo semper naturae
possibilitatem, & elementorum actio¬
nes, & quodnam sit in illis praecipuum,
& praesertim in rarefactione aquae vel
aëris, ita enim creati sunt coeli, & to¬
tus mundus: hoc tibi sicut Pater filio
significare volui. Ne mireris, quod tot
Tractatus scripserim non mea causa
factum est, cum libris non egeam, sed
vt multos qui in vanis rebus laborant,
monerem, ne frustra sumptus expone¬
rent: potuissent quidem omnia paucissi¬
mis comprehendi lineis, imò verbis,
sed per rationes & exempla volui te ad
naturae cognitionem deduccre, vt antè
omnia scires, quid quaerere deberes, an
primam