100
CHYMICVM. 53
primam vel secundam materiam. Ha¬
beres etiam patefactam naturam, eius¬
que lumen & vmbram: noli moueri, quod
aliquando contradictoria in meis Tra¬
ctatibus, more Philosophorum vsitato
tibi occurrant, opus habes illis, si intel¬
ligis, non reperitur rosa sine spinis. Per¬
pende diligenter quod supra dixi, quo¬
modo videlicet quatuor elementa stil¬
lent in centru terrae humidum radicale,
& quomodo sol terrenus centralis mo¬
tu suo producat, & sublimet illud ad
terrae superficiem. Dixi etiam solem
coelestem habere correspondentiam
cum sole centrali: nam sol coelestis &
luna peculiarem habent vim & virtutem
stillandi per radios suos in terram: ca¬
lor enim calori, sal sali facile iungitur.
Et sicuti sol centralis habet suum mare,
& aquam crudam perceptibilem, sic sol
caelestis habet etiam suum mare, &
quàm subtilem & inperceptibilem: In
superficie terrae, radij radijs iunguntur,
& producunt flores, & omnia. Propte¬
rea quando pluuia fit, accipit ex aëre il¬
lam xim vitae, & coniungit illam cum
sale nitro terrae (quia sal nitri terrae est
instar¬
C 6