100
54 NOVVM LVMEN
instar calcinati Tartari, sua siccitate aë¬
rem ad se trahens, qui aër in eo resolui¬
tur in aquam: Talem vim attrahendi ha¬
bet ille sal nitri terrae, qui etiam aër
fuit, & est coniunctus pinguedini terrę)
& quo radij solares copiosiùs tunc fe¬
riunt, maior salis nitri quantitas fit,
& per consequens maior frumenti co¬
pia crescit, & hoc de die in diem fit. Tan¬
tùm de correspondentia rerum inter se
& efficacia solis & lunae, & stellarum
innuere volui ignorantibus, nam scien¬
tes non indigent hac instructione: Ver¬
satur subiectum nostrum toti mundo
ob oculos & non cognoscitur. O coelum
nostrum. O aqua nostra. O Mercurius
noster. O Sal nitri nostrum in mari
mundi versans. Qvegetabile nostrum.
O sulphur nostrum fixum & volatile.
O caput mortuum, seu faeces maris no¬
stri. Aqua manus non madefaciens, sine
qua nemo mortalium viuere potest, &
sine qua nil noscitur, & generatur in to¬
to orbe. Et haec sunt auiculae Hermetis
epitheta, quae nunquam quiescit, vilissi¬
ma est, nemo ea carere potest: & sic ha¬
bes rem omni mundo pretiosiorem de¬
lectam,