100
CMYMICVM. 55
lectam, quàm planè dico nil aliud esse
quàm aquam nostram ponticam, quae in
sole & luna congelatur, & extrahitur è
sole & luna chalybe nostro, artificio
Philosophico miris modis, per pruden¬
tem artis filium. Consilium meum non
erat propter rationes in praefatione com¬
memoratas hunc librum publicare, at¬
tamen vicit me de liberalibus & Philo¬
sophicis ingenijs promerendi cupidi¬
tas, vt ijs qui me norunt, animum osten¬
derem bonum, simul illis, qui artem cal¬
lent, manifestarem, me illis parem esse
& socium, eorumque notitiam appete¬
re. Non dubito, multos bonae conscien¬
tiae & voluntatis homines illud donum
Dei clanculum possidere, hi meo admo¬
niti exemplo, & meis periculis cautio¬
res & prouidentiores facti, Harpocra¬
tis sibi commendatum habeant silen¬
tium: quotiescunque enim me magna¬
tibus detegere volui, semper aut in dam¬
num, aut periculum mihi cessit. Hoc
scripto me adeptis filijs Hermetis pate¬
facio, & ignorantes ac errantes instruo,
ac in viam veram reduco. Credant scien¬
tiae haeredes, se nunquam habituros me.
Ilo¬