100
CHYMICVM. 69
prouisum Saturni discessum difficulta¬
tes aliquę quęrendę & inuestigandę ad¬
huc restarent, rogaui enixe, vt hac ex¬
optata occasione mihi scrupulum ex¬
imeret. His autem verbis illum compel¬
lo: Domine, legi libros Philosophorum
affirmantium, generationem omnem fie¬
ri per marem & foeminam, & tamen so¬
lum fructum arboris solaris vidi in so¬
nijs, Saturnum Mercurio nostro impo¬
nere, credo etiam tibi vt Domino Maris
huius, quod ista bene scias, responde quę
stioni meae, quęso. At ille, verum est, fili
omnis generatio fit in mare & foemina,
sed propter distractionem trium Natu¬
rae regnorum, alio modo nascitur Ani¬
mal quadrupes, alio modo vermis. Li¬
cet enim vermes habeant oculos, visum
auditum, & reliquos sensus, tamen per
putrefactionem producuntur, & eo¬
rum locus vel terra, in quà putrefiunt,
foemina est: Ita in opere Philosophico
mater est huius rei, repetita toties illa
Aqua tua, & quicquid ex ea nascitur:
more vermium, per putrefactionem
nascitur: Ideo Philosophi Phaenicem
& Salamandram crearunt: Si enim è
duorum
D 2