100
70 NOVVM LVMEN.
duorum corporum conceptione fieret,
esset res morti obnoxia: at quia se tan¬
tum reuificat, destructo corpore priori,
emicat aliud incorruptibile. Siquidem
mors rerum nil aliud est, quam separa¬
tio vnius ab altero. Et in hac Phoenice
ita fit, quòd se vita à corpore corrupti¬
bili per se separat. Insuper quaesiui: Do¬
mine mi, suntne diuersae res rerum vel
compositio in hoc opere? At ille, Vnica
res est, cui non misceatur aliquid aliud,
praeterquam Aqua Philosophica tibi in
somno aliquoties manifestata, quae in
decuplo esse debet ad vnam corporis
partem: Et firmiter ac indubitatè credas,
fili, quae per somnia in hac insula pro
more regionis, tibi à me & à Saturno
fuerunt patefacta, nullo modo esse som¬
nia, sed purissimam veritatem, quam ex¬
perientia vnica rerum Magistra tibi Dei
assistentia detegere poterit. Vlterius
quaerentem sine responso post valedictio¬
nem discedens, me à somno excitatum
in desideratam Europae regionem sistit.
Et ita tibi etiam amice Lector, satis ha¬
ctenus à me dictum sufficiat. Vale.
Soli Triuno Laus & gloria.
LECTO¬