100
CHYMICVM. 75
cogitabat qualis esset illa visio, cogitabat
qualis esse deberet ille Mercurius Philoso¬
phorum: nihil potuit excogitare aliud,
quam hunc suum Mercurium vulgi. Sed
tamen desiderabat, vt cum illo sene lon¬
gius loqui potuisset, laborauit tamen assi¬
duè, iam & in stercoribus animantium, &
puerorum, postea & in suo proprio sterco¬
re laborare coepit. Et quolibet die in locum
vbi visionem vidit, ibat, vt senem illum
terum alloqui posset, interdum simulabat
somnum, clausis oculis iacebat, expectan¬
do senem. Sed cum venire nollet, putabat
illum timere, neque credere quod dormi¬
ret, iurabat ergo dicens: Mi Domine Senex,
noli timere, certè, ego dormio, respice ocu¬
los si non credis. Et miser ille Alchymista,
post tot labores & consumptionem bono¬
rum suorum, iam & in delirium cadebat.
semper de illo sene cogitando. Et ex illa
fortissima imaginatione, apparuit illi
phantasma per somnùm, in forma illius se¬
nis, & dixit illi: Noli desperare amice: Mer¬
curius tuus bonus est & materia tua, sed si
tibi non vult obedire, coniures illum, ne
sit volatilis. Tamen & serpentes solent
coniurari, quare & non Mercurius? & sic
discedere voluit senex. At Alchymista ab
illo petijt dicens: Domine exspecta; & prae¬
clamore excitatus est miser, tamen non si¬
ne
D 5