100
80 NOVVM LVMEN
Alch. Ego non sum coecus. Merc. Maximè
coecus es; nam teipsum non vides, quomo¬
do ergo me videre debes: Alch. O iam su¬
perbus es, ego tecum modestè loquor, & tu
ita me contemnis: nescis fortassè, quod ego
apud multos Principes laborauerim, &
pud illos Philosophus fuerim. Mer. Ad Prin¬
cipum aulas stulti concurrunt, illic enim
honorantur, & prę caeteris benè habent, fui¬
sti tu etiam apu aulam? Alch: O tu es dia¬
bolus, & non bonus Mercurius, si tu ita vis
loqui cum Philosophis: nam & prius ita me¬
seduxisti. Merc. Nostine tu Philosophos?
Alch Ego ipse sum Philosophus. Merc. Ec¬
ce nobis Philosophus, subridens dicit, & coe¬
pit cum illo vlterius loqui, dicens: Mi Phi¬
losophe, dic ergo mihi, quid quaeris, & quid
vis habere? facere quid cupis: Alch. Lapidem
Philosophorum Merc. Ex qua igitur mate¬
ria vis illum facere? Alchym. Ex Mercurio
nostro. Merc. O mi Philosophe, tunc ego di¬
scedam quia non sum vester. Alch. O tu es
non nisi Diabolus, & vis me seducere. Mer.
Certè mi Philosophe, tu mihi es diabolus,
non ego tibi: nam tu pessimè me tractasti,
more diabolico. Alch. O quid audio. Certè
hic est diabolus; nam ego omnia secundum
Philosophorum scripta facio, & scio opti¬
laborare. Mer. Optimè scis, nam & ma¬
gis facis, quam scis & legis: Philosophi
nim