304
4 DE LAPIDIS PHYSICI SECRETO
Ubi geminam proponit. Ethnicorum differen¬
tiam, quorum alios dicit DEUM cognovisse
quidem, sed non ut DEUM glorificasse & gra¬
tias egisse: alios autem occasionem, DEUM
ex natura cognoscendi, sua proprià culpa ne¬
glexisse. Praetereà si omnium aetatum tempo¬
ra percurrimus, conspicuè videre licet, Ethni¬
cos illos philosophos, qui Chymiam simul exco¬
luerunt, prae caeteris majori pietatis virtutum.
que splendore emicuisse. Absit enim ut Her¬
mes, Pythagoras, Plato, Anaxagoras, alijque plu¬
res Chymici Philosophi, tam scabiosè & impiè
loquantur de DEO, ac ipse Galenus Chymiae ig¬
narus loquitur de Christo & Moyse. Mul¬
enim majori pietate & veneratione excolu¬
erunt almum, illud & divinum aeternitatis
NUMEN: Cujus infinitam potestatem &
immensam gloriam ac majestatem non obscu¬
intuebantur in unico omnis mirabuitatis
subiecto, in lapide nempe suo Philosophico in
quo tanquam, in lucido speculo videbant
omnes omnium rerum naturalium, caelestium
& elementarium vires atque virtutes. Unde
palàm professi sunt in suis scriptis: Artem,
Chymicam aut in venire hominem pium, aut
redde¬