304
CATITULM I. 5
reddere illum pium. Ilos igitur nostro seculo
omnes veri Chymici, viri probi ac cordati
DEUMque timentes, meritò imitantur. Gale¬
num autem qui sequuntur, majori periculo ex¬
positi sunt. Verendum enim, ne discipuli ex diu¬
turna & crebra Galenicorum scriptorum le¬
ctione, praeceptoris mores & vitia imbibant,
& eandem atheismi labem fortè contrahant.
Si liberet medicam historiam a centenis tan¬
tùm annis repetere, plurimos utique viros do¬
ctissimos & celeberrimos adducere possem, qui
praeceptoris nimio amore effascinati, in hanc
temeritatis, ne dicam impietatis, scenam pro¬
dire, non sunt veriti.
Sed his oblivione sepultis, sequamur po¬
tius Hermetem nostrum, qui ingenuè, sineque
mni tergi versatione fatetur se in hujus scien¬
tiae artisque possessionem non per tectum, ut fu¬
res, lupi rapaces, & Pharisaei solent, sed per le¬
gitimum Philosophiae ostium ex impulsu & in¬
spiratione solius DEI intrasse. Hujus enim
sacrae Philosophiae ostium unicum ac solum ve¬
rum est Spiritus veritatis: qui spirando, ubi
vult, aperit & commonstrat Chymiae studiosis
viam rectam, eosque deducit in omnem verita¬
tem.
A 3