304
10 DE LAPIDIS PHISICI SECRETO.
ut adderetis peccatum supra peccatum: qui
ambulatis, ut sectemini Graecos mendaces, &
os meum non interrogastis, sperantes singula¬
rem sapientiam ac scientiam in nugis Aristote¬
lis & Galeni: & habentes fiduciam in delira¬
mentis Graecorùm, & erunt vobis nugae Aristo¬
telis & Galeni in confusionem, & fiduciae men¬
dacium Graecorum in ignominiam.
Noli mihi hîc exprobrare illud tritum in
scholis, quodvis suo loco & tempore agendum,
neque scientias sacras cum profanis confunden¬
das. Nam si me rectè capis, nihil profanum
rit in Philosophia: eundem enim cum Theolo¬
gia authorem habet. Tibi autem fortasse
vana & profana videtur philosophia, qui eam
didicisti a nugaci & vanò magistro. Rectè igi¬
tur tibi erit in confusionem, mihi verò in se¬
mitam rectam ad sacras & profundissimas
scientias indagandas. Si ex eodem fonte hau¬
rires philosophiam tuàm, ex quo eam hausit
Hermes, nihil utique profani relinqueretur, de
quò conqueri posses. Considera quaeso tres il¬
las tuae Philosophiae partes, Ethicam, Physi¬
cam & Logicam: nonne omnium harum
authorem censes DEUM esse? Prae ni¬
mio