304
12 DE LAPIDIS PHISICI SECRETO
Sylla, Mario, caeterisque heroibus ethnicis alius
author statuendus non est, quàm fortitudinis
in Samsone, qui unctus erat Domini. Et ne
impiè hoc fortè dictum putes, pro certo habeto:
DEUM Solem suum oriri sinere super bonos &
malos: neque hoc solummodo intelligas de Sole
coelesti si ve firmamentali, sed de supercoelesti
etiam, de Sole nempe iusticiae, qui filius DEI
est ab aeterno genitus, in quo Deitas plenariè,
omnesque virtutes di vinae corporaliter inhabi¬
tant. Inde Corn. Agrippa lib. 3. cap. 58. "Qui
virtutem", inquit, "aliquam possidere cupiunt,
orandum illis est, & supplicandum crebrò ad
eum, qui in se omnem continet virtutem."
Quis autem is est, qui omnem continet vir¬
tutem? nonne Christus Salvator noster, &
DEUS, cum Patre & Spiritu sancto, qui te¬
ste Malachia cap. I. aequè versatus & operatus
est in gente ethnica, quàm in populo suo electo.
Sic enim scriptum legimus apud Prophetam:
Ab ortu Solis usque ad occasum magnum est no¬
men meum in gentibus, & in omni loco sacri¬
ficatur & offertur nomini meo oblatio munda:
quia magnum est nomen meum in gentibus
dicit Dominus exercituum. Sed reprobati
fuerum