304
32 DE LAPIDIS PHTSICI SECRETO
artifextam demum DEI imploret auxilium.
nec cesset ab instituto: donec voti compos, ex¬
pectatam certamque DEI benedictionem expe¬
riatur: non secus ac ipse Hermes, qui post va¬
rios labores, di vinam sibi gratiam contigisse,
liberè ac ingenuè profitetur, dum inquit: Ani¬
mae non peperci à labore, & hanc scientiam so¬
lius DEI vivi inspiratione habui, qui mihi
famulo suo pandere dignatus est.
HERMES.
Verum rationabilibus iudicare vim
rabitrandi tribuit, sed nemini oc¬
casionem delinquendi reliquit.
SCHOLIM.
DEUS hominem, à caeteris animantibus
ideò distinxit, ut ratione praeditus caeteris
creaturis praesset, & cuncta suo dominio sub¬
deret. Haec autem rationis vis nihil aliud
est, quàm portiuncula sive scintillula quaedam
divinitatis, spiritus invisibilis, sive spiraculum
vitae, quàm inspiravit DEUS in faciem homi¬
nis, & fecit hominem in animam viventem
Gen 2. In hac rationis luce vult DEUS, ut
pie & sapienter ambulemus: & in lege eius
tum