304
CAPITULUM I. 33
tum scripta, tum per Naturam & Creaturam
nobis revelata meditemur die ac nocte.
Adam quidem Protoplastus in ea luce, qua
ante lapsum perfectè ornatus, prae caeteris
mnibus creaturis, sicut Sol inter astra, fulge¬
bat, tanquam in lucidissimo speculo contem¬
plabatur omnia mirabitia DEI. Sed quia
post transgressionem legis, hoc rationis lumen
in posteris ejus, à prima sua perfectione & cla¬
ritate multum defecit: ad huius instauratio¬
nem sese ultro obtulit filius DEI Christus Je¬
sus qui nobis fidelibus suis factus est in ani¬
mam vivificantem, spiritualem, coelestem.
Hac anima in nobis, tanquam media, natu¬
ra, duce, cooperante simul sacrosancto gratia¬
rum ac donorum flamine, rursus à somno ig¬
norantiae, improbitatis & mortuae Philosophiae
resurgentes, & in latissimum scientia, sinceri¬
tatis, & vivae Philosophiae campum excurren¬
tes, in eoque strenuè & assiduè nos exercentes,
merito gloriari possumus, quod in reparata ra¬
tionis Luce, & in vijs Domini, prout decet sa¬
pientes, fideliter ambulemus. In hac enim
suce si ambula verimus, voluntati di vinae
minimè reluctabimur. DEUS, autem, ut
Her¬
C