304
36 DE LAPIDIS PHYSICI SECRETO
filij, ad quos, ut mox audiemus, hunc sermo¬
nem instituit, verùm inde sensum elicere
possint.
HERMES.
Intelligite filij sapientum praeterito¬
rum Philosophorum, non corporali¬
ter, nec imprudenter 4. elementorum
scientiam, quae sunt patientia suis ratio¬
nibus, & cum sua abscondita operatio¬
ne. Est enim eorum occulta operatiò.
Nam nihil agit, nisi componatur, quia
non perficitur, nisi prius sui colores per¬
agantur.
SCHOLIUM.
Compellat author filios sapientum, hoc est,
discipulos artis dignos, pios, & electos.
Non enim omnes, qui se dicunt filios doctrinae,
in intima artis penetralia introibunt. Sunt et¬
enim pauci, quos Jupiter aequus amavit. Fru¬
stra igitur conantur, huic sese arti ingerere,
qui natura sua ad hanc minus apti sunt. Eun¬
dem enim eventum tandem experiuntur, qua¬
lem plurimi monachorum experiri solent: qui
dum pueri adhuc, de naturali inclinatione
non