304
CAPITULUM I. 37
non satis constantes inconsulto quodam zelo in
caenobia ingrediuntur, adulti verò ad ingenium
redeuntes, longe ad di versa feruntur studia.
Hinc vitam monasticam exosi, monasterijs valedi¬
cunt, exeunt, discedunt, erumpunt, evadunt fitque
saepenumero ex monacho maechus, ex raso Thra¬
so, ex relligioso agaso. In idem turpitudinis
barathrum incurrunt quoque ij, qui ultra genij
& ingenij vires se insinuare conantur huic
profundissimae scientiae: post varios enim labo¬
res, frustrà susceptos & insumtos, de summo
artis fastigio assequendo desperantes, mirabili¬
quadam metamorphosi fiunt tandem ex Philo¬
sophis sophistae, ex medicis medicastri: quorum
hodiè ingens numerùs ubique locorum occurrit:
qui multivarijs constructis fornaculis, dies ac
noctès coquendo, distillando, extrahendo, (vel
potius expilando nummos putà ex proprijs &
alienis loculis) subtiliando, incrassando, sum¬
maque imis confundendo, magnum medicamen¬
torum Chymicorum, ut vocant, acervum sibi
comparant, sibique multum in vano isto labore
sapere videntur: ac nisi manifesta reclamita¬
ret experientia, multis equidem; nec non do¬
ctis ac eruditis sua persvaderent garrulitate,
foetida
C 3