304
CAPITULUM I. 55
derata, ab uno eodemque principio si ve primo en¬
processerunt. Illud autem internum princi¬
pium aliud nihil est, quàm secundùm Salomo¬
nem Sap. cap. II. materia quaedam inuisa, ex
qua orbis terrarum creatus est: sive iuxta,
Ioannem Evangelistam cap. I. VERBUM, per
quod facta sunt omnia, & sine quo factum est,
nihil, quod factum est. Sed dices, si ergo ver¬
bum est omnium rerum principium: teste au¬
tem scriptura idem verbum sit nunquam inte¬
riturum sed in aeternum permansurum: non igi¬
tur quaerendum aut in vestigandum illud erit in his
sublunaribus & corruptibilibus rerum corporibus,
quae cuncta moriuntur, pereunt & intereunt. Ad
quam obiectionem ut succinctè tibi & breviter re¬
spondeam: cuncta equidem, quae creata sut per ver¬
bum, erant valdè bona hoc est, summa beatitudi¬
nis perfectione à Deo ornata. Sed quia propter
praevaricationem Adami terra quoque fuit maledi¬
cta, mors introivit in mundum, ita ut niliam sit in¬
toto mundo, quod non spoliatum & orhatum existat
Primitiva ista perfectione, & morti perconse¬
quens obnoxium factum. Misertus a. omnipotens cre¬
aturae, hanc ut liberaret à morte, & vitae regno
restitueret, idem verbum, quod est LUX & VITA
mundi.