304
56 DE LAPIDIS PHYSICI SECRETO
mundi, in mundum misit, & ita secunda vi¬
ce mundum per hoc VERBUM regeneravit.
nus enim vitae dator, & regenerator semper
manet idem DEUS, extra quem nulla salutis
spes. Per hanc autem regenerationem facta,
est creatura, nova: Vetera enim transie¬
runt, & ecce facta sunt omnia nova. 2. Cor. 5.
Verbum igitur hoc non secundùm creaturam
veterem, sed secundùm novam considerandum
nobis est. Neminem enim nunc novimus.
secundùm carnem, hoc est, veterem creatu¬
ram, sed secundùm spiritum, hoc est, novam
creaturam. Sed quemadmodum Christus in
renatis suis in visibili modo inhabitat, nec ma¬
nifestatur in hoc, sed in altero demum mundo:
sic omnibus rebus VERBUM regenerationis in¬
visibiliter quidem inhaeret: quod tamen in
sementaribus & crassis corporibus non mani¬
sestatur, nisi reducantur in essentiam quintam
sive naturam coelestem & astralem. Hoc
itaque regenerationis verbum, est semen istud
promissionis, sive coelum Philosophorum, infi¬
nitis astrorum luminibus nitidissimum, ad
quod suspiciendum & contemplandùm edu¬
ctus fuit Abraham. Quamobrem quicunque
hoc