304
CAPITULUM I. 57
hoc coelum nostrum, quod ratione quidem mun¬
di minoris ac majoris, in duplicis salvatoris com¬
siderationem cadere potest (quam vis idem
DEus operetur omnia in omnibus) intueri vo¬
let, is abiectis oculis Adamicis, hoc est, carna¬
libus, qui nimis hebetes, non nisi de externorum,
& corruptibilium intuitu censuram faciunt,
spiritualia visus organae, ex noua creatura,
recipiat: his facilè agnoscet totius mundi tàm
creati, quàm regenerati unum solummodò esse
authorem, unum rerum omnium opificem &
effectorem, unum principium, unum ens pri¬
mum, quod à natura nunquam separatur, sed
ipsam potiùs à corruptione & labe repurgat,
revivificat, & in pristinam perfectionis liber¬
tatem vindicat. Noli autem mirari, quod
res morti subiectae, veteris creaturae formam
exnant, & quasi in nihilum reduci videantur.
Est enim mors vitae principium: vetusque tan¬
tùm si ve Adamicum corpus moritur: Spiritus
autem nonae creaturae, novum, sibi fabricat
corpus multò nobiliùs & gloriosius veteri.
Quod enim seminatur, non vi vificatur, pri¬
usquam moriatur. Seminatur autem in cor¬
ruptione, & refurgit in incorruptione: semi¬
natur
D 5