304
58 DE LAPIDIS PHYSICI SECRETO
natur in ignobilitate, & resurgit in gloria: se¬
minatur in infirmitate, & resurgit in virtute.
I. Cor. 15. Et haec quidem omnia teste Hermete
in Smaragdina tabula, siunt ab uno, medita¬
tione unius. Idem enim DEUS, qui dixit, mor¬
te morieris, dixit quoque salvus eris. Mors
igitur & vita peridem DEI VERBUM, effica¬
cem obtinuerunt operandi vim & potestatem.
Essentiale enim est quod vis verbum, ex ore
DEI procedens. Nec est spiritus sive halitus,
vanùs & evanescens, ut multi ignari ac impij¬
ex incredulitate sua in hac pernitiosissima sunt
opinione. Verba mea, inquit ipse Christus Sal¬
vator noster, sunt spiritus & vita, hoc est, no¬
vae creaturaesemen substantificum & essentia¬
le: & qui in hoc credit, salvus est, & essentia¬
liter cum Christo unitur ac conglutinatur, ita
ut caput & membra, hoc est, Christus & Ec¬
clesia, sint duo in carne unae. Qui autem
non credit, manet in peccato: & quia sti¬
pendium, peccati mors est, per VERBVM
iam omnis incredulus iudicatus condemna¬
tur, & morte moritur aeterna. Sicut
igitur hominis salus pendet à solas cognitio¬
ne Christi & vera, in eundem, fide ut¬
pote