304
62 DE LAPIDIS PHYSICI SECRETO
HERMES.
Qui igitur verba mea nunc audit, ipse
ab eo inquirat; qui nullius malefa¬
ctoris opus justificat, & nullum benefa¬
ctorem praemijs privat. Quia omne
quod celatum fuerat, de hac scientia
detexi, maximum arcanum & scientiam,
intellectum habentibus patefeci.
SCHOLIVM.
Philosophorum sermo parabolis, aenigmati¬
bus & mille, troporum in volucris tectus,
non prima statim fronte cuivis patere debet.
Neque etiam omnibus con veniunt omnia. Causa
autem obscurioris dictionis in Chymicorum scri¬
ptis, partim supra explicata est, partim in se¬
quentibus explicabitur. Sin vero quis diutur¬
nioris meditationis ac inquisitionis impatiens,
expeditiorem viam ex hoc Chymico labyrintho¬
euadendi desiderets en fidele authoris consilium.
qui iubet à Deo sensum suorum verborum pe¬
tere. DEUS enim in praevis impiorum consilijs
haudquaquam connivet: nec vicissim pijs &
cordatis viris sua denegat praemia. Fugere au¬
tem mala, & bona sectari, decet verum artis,
discipu¬