304
CAPITULUM I. 63
discipulum ab ejus modi pietatis armis, qui in¬
structus & probè munitus fuerit, intrepidè ad
hoc sacrum acedere potest studium, & sine du¬
bio voti compos fiet.
Nam tantùm sacris haec sacra nosse datum est.
In male volam autem animam non introi¬
bit sapientia, nec habitabit in corpore peccatis
subdito. Sap. I. Aequam vis author multa de
hoc nobilissimo arcano dixerit, & nihil inter¬
miserit de his omnibus, quae scitu in haec scien¬
tia sunt necessaria: tamen palamfatetur, hoc
tantùm revelatum esse mysterium intelligenti.
Ex quo sequitur, eos qui fatuò & tardo sunt in¬
genio & animo malitioso, ab hoc arcano peni¬
tùs excludi Spiritus enim sanctus disciplinae
effugiet fictum, & auseret se à cogitationibus,
quae sunt sine intellectu. Sap. 1. 6.
HERMES.
Scitote ergo rumoris inquisitores, &
sapientiae filij, quòd vultur super mon¬
tem existens, clamat voce magna. Ego
sum albus nigri, & rubeus albi, & citri¬
nus rubei, & certè veridicus sum. Et
scitote, quod caput artis est corpus, qui
in nigredine noctis, & claritate dici vo¬
lat