304
70 DE LAPIDIS PHYSICI SECRETO
ctoris imperialis horto, & alibi. Tandem verò
rarissimi sunt rubei corvi, quorum non nisi duos
memini me vidisse in magna ista Regis nostri
Christianissimi cavea, quae extructa habetur,
in horto regio apud pagum quendam, quem
fontem bellum, vulgo Fonte in eblea vocant:
quanquam & hi non omninò rubei, sed varie¬
gati rubris plumis tantùm erant. Toti verò
rubei, ut dixi, rarissimè se dant in conspectum
hominum, nec, ut ingenuè fatear veritatem
à me hactenus, nisi fortè, me inscio, conspecti
fuerunt unquam. Eos tamen verissimè, ex¬
istere, testimonio virorum fide dignissimorum.
non solùm probare possum, sed id etiam, di¬
ctitat ipsa ratio. Hi igitur tres corvi, ut &
antea praemonui, tibi praemonstrabunt. tam
voce sive clamore suo. Sed voces illorum tàm
subtiles & delicatae sunt, ut non sensibus exter¬
nis, sed internis potius & mentalibus vere
percipiantur. De his lege Ps. 19. Ubi scriptum est:
Non sunt loquelae, neque sermones, quorum nam
audiantur voces eorum. In omnem terram
exivit sonus eorum, & in fines orbis terrae
verba eorum. Primus equidem ex
maritudine in gutture suo existente,
rauca