304
CAPITULUM I. 71
rauca & inconcinna, voce suae, aditum tibi
parabit ad album. Hic vero svaviori edito
vocis sono promovebit te ad summum & ul¬
timum rubeum, qui angelico suo & sua vis¬
simo cantu, omnes canoras avicularum, lus¬
ciniarum, & cygnorum, voces facilè supe¬
rante, te amice excipiet, & harmoniae, dul¬
cissima, te ad laudem ac gloriam DEI ca¬
nendam excitabit, praecantando: "Mirabi¬
lis, Deus in operibus suis:" & tu respon¬
debis: "Pleni sunt coeli & terra majesta¬
tis gloriae ejus." Et postquam gratias ege¬
ris summo, maximo, & omnipotenti DEO, in
pace reverteris ad tuos, ne e somnis resusci¬
tato Dracone fortè periculum, sit in mo¬
ra.
HERMES.
Intelligite ergo & donum Dei accipi¬
te, & ab omnibus insipientibus cela¬
te. De cavernis metallorum occultus
est, qui lapis est, venerabilis, colore
splendidus, mens sublimis, & mare pa¬
tens. Ecce vobis exposui. Deo gratias
gite, qui hanc scientiam vos docuit:
bratos enim diligit.
SCHO¬
E 4