304
CAPITULUM I. 73
suis discipulis, ad quos nondum per venit expe¬
rientia, ut & hinc aliquid utilitatis & emolu¬
menti percipiant. Non autem pro fideli hac
institutione sibi, sed DEO vult gloriam &
laudem tribui. DEO, inquit, gratias agite, qui
hanc scientiam vos docuit. Hermes plantat:
Paracelsus rigat: Deus autem dat bene¬
dictonem & incrementum. Huic igitur
soli grates immortales persolvendae sunt pro
mnibus rebus. Gratos enim diligit: Estque
gratiarum actio ad plus dandum invitatio.
HERMES.
Ponite igitur cum in humido igne, &
coquere facite, qui humoris calorem
augmentat, & incombustionis siccita¬
tem necat, donec appareat radix: deinde
rubedinem, & partem levem ab ipso ex¬
trahite, quousque tertia pars remaneat.
SCHOLIVM.
Concoctionis tres species sunt: prima fit à
calore externo igneo in humido, & dicitur
elixatio. Secunda perficitur à calorè externo in
licco, & uno verbo vocatur assatio Tertia au¬
tem fit ab interno calore naturali in humido,
& dici¬
E 5