304
74 DE LAPIDIS PHYSICI SECRETO
& dicitur Graecis πέπανσις. Quaeritur nunc,
de quanam specie hîc loquatur author, num de
prima, an de tertia: quia utraque fit à calore
in humido. Sed disserentia tantu est observan¬
da inter utramque, quod prior fiat à calore ex¬
terno igneo: tertia vero à calore interno natu¬
rali. Si res meo staret suffragio, utramque sa¬
speciem tàm primam quàm tertiam ad opus
hoc admittendam statuerem. Est enim Na¬
tura internum generationis principium: non
tamen operatur, priusquam accedat externum
aliquod adminiculum, quod excitet illud in¬
ternum. Ergo calor hac in arte adhibendus,
duplex est: Externus, qui excitat: Internus,
qui perficit: juxta hos versiculos:
"Naturam in primis imitabere, in arte magister.
Hanc massa exterior tantùm calor excitat ignis:
Aethereo interior sed perficit omnia fotu."
Quos ita in Galicam nostra transferre placuit:
"[FR]Ouurier sur tout aye cure,
Que l'art imite nature.
L'externe feu de charbon.
Rond la matiere alteree:
Mais l'interne & l'aetheree
Faira ton ouurage bon.[/FR]"
Uterque