304
78 DE LAPIDIS PHYSICI SECRETO
agnoscit longè superiore & doctiorem, quàm sunt
pulverulenti isti hypodidascali: utcunque ipsi cla¬
mitent contrà nos & nostram doctrinam. No¬
vimus enim illorum cavillationes, dum se mi¬
rari inquiunt, quod & nos ad honorum & di¬
gnitatum gradus suscipiendos admittamur,
cum vix unum atque alterum verbum latinè
proloqui pessimus. Quasi verò artium &
scientiarum dignitas pendeat à latinitate,
& nemo doctus haberi debeat, nisi qui latini
sermonis puritatem, & elegantiam ad un¬
guem calleat. O miseri censores, vestram
quidem gloriam in eo quaeritis, ut quicquid
tentatis dicere, id purè, tersè, eleganter, orna¬
te, praeclarè, vritè, scitè, politè, iustè, venustè,
gnaviter & graviter dicatis. Sed hoc de vo¬
bis olim praedixit Esaias cap. 33. inquiens: Ubi
est literatus? Llbi legis verba ponderans? Ubi
Doctor parvulorum? populum impudentem
non videbis, populum alti sermonis, ita ut non
possis intelligere disertitudinem linguae ejus:
in quo nulla sapientia. Hactenus ille. Sol¬
liciti enims magis estis de cortice, quàm
medulla, rerum, & sic umbram, praefer¬
tis essentiae, fluxile & momentaneum sta¬
bili