304
CAPITULUM I. 81
bus, celent ipsum, quem tamen sapien¬
tibus uno noto nomine nominavi, qui
est lapis sapientum. Conserva igitur in
eo mare, ignem & coeli volatile ad mo¬
mentum exitus. Deprecor autem vos
mnes filios Philosophorum, per nostrum
benefactorem, donantem vobis suae
gratiae decorem, ut nemini fatuo, igna¬
ro, aut cuiquam inepto hujus nomen
pandatis.
SCHOLIUM.
Tria hîc agit potissimum author: Primò
recenset varia & multa lapidis nomina,
e quibus unum sapientibus tantum cognitum,
sufficere non obscurè innuit. Quale autem
istud sit, in superioribus satis superque explica¬
tum fuit. Deinde bis hortatur filios sapientum,
ne indignos, avaros, illiberales, fatuos, igna¬
ros & ineptos in scientiae sacrarium introire
permittant. Tertiò & ultimò docet, in lapide
conservandum esse mare, ignem & coeli vola¬
tile ad momentum exitus. Per mare intelli¬
git humiditatem Mercurij. Nulla enim ge¬
neratio fit in sicco, sed in humido, ut paullò su¬
pra
F