304
82 DE LAPIDIS PHYSICI SECRETO
prà nota vimus. Ergo in forma liquida mer¬
curius conser vandus erit, citrà tamen sui cor¬
ruptionem. Res enim durae, inquit Raimundus
Lullius, virtutem coelestem non recipiunt, nec
coelo obediunt: quemadmonum in durum la¬
pidem figunam suam non imprimit sigillum,
sed in mollem ceram: ita materia nostra per
mollitiem vel raritatem fit habilis ad recipien¬
dum influxum corporum superiorum. Et per
consequens hoc ipso medio obedire cogitur mo¬
tui solis. Hactenus ille. Per ignem autem & coe¬
li volatile intelligitur duplex ignis: externus
& internus: qui uterque usque ad sinem operis
continuo fovendus, & conservandus erit, iuxa¬
ta illud Augurelli poetae Chymici:
"Hic igitur nequa tepidum summoveris ignem:
Et genitalem intus vim vi subeunte moveto,
Ales ut assiduo tepidis superincubat ovis.
Nascendisque adhibent pullis intenta vigorem.
Quem tu continuò morem servare memento
Hanc ut dum Phoebi circum se verterit orbis.
At si desistas, quo vis intermoriatur
Ignea, continuò quae foetum fomite pascit,
Nil agis & subito cum primis desinet ignis
Cuncta ruent, quae non ulla reparaveris arte
Amplituis, ac frustrà tentes fulcire ruinam."
HER¬