304
86 DE LAPIDIS PHYSICI SECRETO
CAPITULUM
SECUNDUM.
HERMES.
Fili mi, ante omnia moneo te Deum
timere, in quo est nisus tuae dispositi¬
onis, & adunatio cujuslibet sequestrati.
SCHOLIVM.
Vulgò notum est, Philosophia, esse nihil,
aliud, quàm studium sapientiae. In hoc au¬
tem studio, qui laudabiles facere cupit progres¬
sus, ante omnia in timore DEI se exerceat ne¬
cesse est. Sapientiae enim initium est timor Do¬
mini, ut Sapiens inquit: cui astipulatur idem
Hermes liber de pietate & Philosophia, inquiens:
Qui pius est, summè philosophatur: & sine
Philosophia sumnè pium esse, est impossibile.
Sed non loquitur de spuria ista gentilium Phi¬
losophia, quae nugarum tantum anilium &
falsitatum horreum est plenissimum.
Miror vos Academicos modernos, quod in
ipsa Christianismi luce, tanta oculorum cali¬
gine & suffusione capti non videtis miseran¬
dam illam cladem, quae promanat ex illa Eth¬
nica.