304
CAPITULUM II. 87
nica Philosophia, quam nihilominus tamen pu¬
blice profiteri non erubescitis. Cum enim in
fidem vestram DEUS commiserit tenellas iu¬
ventutis plantulas, hortumque veritatis vobis
peruerit amplissimum, in quo illas omnis gene¬
ris salutaribus & utilibus praeceptis fovere &
educare debebatis, vos neglecta DEI benigni¬
tate, in gentilium idololatrarum & mendaci¬
um hominum castra impudentissimè transfu¬
gustis, & sic vobiscum hunc immerentem su¬
ventutis florem simul seduxistis, & adhuc in¬
dies seducitis. Quod si horti hujus fortassis,
ignorantiam praetendatis, id supinae ignaviae
vestrae, negligentiaeque evidens argumentum
est: siquidem is non longè abest, sed tàm in
vobis, quàm ante & circa vos plantatus exi¬
stit. Ilt igitur post hac inexcusabiles sitis: ecce
hortus iste est Christus Iesus, Deus & Homo:
vel si mavultis, hortus iste in Christo unitus,
aliàs tripartitus existit, & sic est vel Biblicus,
vel Macrocosmicus, vel Microcosmicus: ita ta¬
men ut neque tripartitus absque unito, neque uni¬
tus absque tripartito intelligi & perfectè cognos¬
ci queat. De hoc igitur horto rectè cognoscendo
Paucis nunc philosophari constitutum est.
Primùm
F 4