304
90 DE LAPIDIS PHYSICI SECRETO
homo DEI, ad omne bonum instructus. Et
haec de horto biblico, qui est Christus lesus, dix¬
isse sufficiat. Nunc de horto macrocosimico, qui
est Christus Deus, pauca in medium profere¬
mus. Sicut enim de Christo Iesu testatur, scrip¬
tura, sic de Christo Deo testatur creatum siue
magnus mundus: & de Christo homine, mi¬
crocosmus sive parvus mundus, qui est homo.
Haec autem ad propositum nostrum, clarioris tan¬
tum doctrinae causa ita distinguo: quamuis non
ignorem, quemlibet hortum de qualibit Natu¬
ra in Christo testari. Si igitur Dei cognitonem
in Christo habere cupis, ex macrocosmico horto
eam tibi comparabis: non autem, priusquam
lumen maioris mundi ex solius Dei gratis ubi
ortum fuerit. Orto autem hoc lumine, mox cum
Hermete Trismegisto exclamando fateberum
Deum esse in visibilem mundum: mundum
vero esse visibilem Deum: & cum D. Paulo ad¬
Rom. II. Ex ipso: & per ipsum: & in ipso est,
omnia. Idem Hermes lib. II. ad Tatium: Deus
inquit, est universum: & in universo nihil est
quod non sit Deus. Unde neque magnitudo, neque
ocus, neque qualitas, neque figura, neque tempus cir¬
a Deum est. Universum enim est. Universum a.
per