304
CAPITULUM II. 91
per omnia & circa omnia. Qui igitur univer¬
sum essentialiter cognoscere volet, is necessariò
id cognoscet ex universo, per universum, & in
niverso. Quamprimum enim quis desertor
niversi factus fuerit, is non amplius versabitur,
in lumine, sed ab universo, quod est Deus & lu¬
men Naturae, in particularitatis tenebras, ex
quibus nulla perfectionis salus unquàm speran¬
da, incidet. In hoc igitur universali macrocos¬
mico horto agnoscendo excolendoque maximè la¬
borare, & omnem suam operam impendere de¬
bebant omnes Physici, medici, astronomi, Chymi¬
ci, & aliorum artium naturalium magistri. Invenient
enim in eo omnis generis pulcerrimas & utilissi¬
mas scientiarum plantas, quibus professionem suam
quilibet ornare & amplificare poterit: ita ut in
posterum ab omni librorum de rebus Physicis scripto¬
rum lectione facilè sint excusandi. Libri enim illi
scripti similes sunt terrae petrosae, in quam semen pro¬
iectum, continuò quidem exoritur, sed super veniente
Solis ardore aestuat, &, quia non habet radicem,
rescit. In horto v. macrocosmico nostro, terra est
optima, in quàm si semen ceciderit, fructum dabit
centuplum & millecuplum. Restat adhuc hort 9 ter¬
ris, nempe microcosmico, qui est Christus homo:
Hunc