304
94 DE LAPIDIS PHYSICI SECRETO
Sed quia, proh dolor, omnes omnium artium
& facultatum magistri, hodiè despicatui habent
hunc saluberrimum & unicum omnium scien¬
tiarum hortum; qui est Christus Jesus, DEUS
& Homo: nec insuper eo, quo debebant, modo
tripartitum istum hortum, Biblicum nempe,
macrocosmicum & microcosmicùm, vel mini¬
mo saltem digito attingunt: in duplicem sese
calamitatem, unà cum omnibus suis discipulis.
turpiter consiciunt: in apostasian videlicet, &
imperfectam donorum scientiarumque adeptio¬
nem. Dum enim hoc veritatis horto relicto,
flores scientiarum in conspurcatis & foedatis
gentilium agris colligere tentant, pro veritatis
floribus, rosis & tritico, metunt mendaciorum
spinas, tribulos, lolium & zizaniam: & sic
transfugae iniquissimi, debitas iustasque persol¬
vunt poenas. DEUS enim, ut D. Paulus loqui¬
tur, Rom. 1. trahit illos in desideria cordis eorum,
utpote qui commuta verunt veritatem DEI in
mendacium. Et sicut non probant Christum Ie¬
sum pro vero omnium scientiarum, horto ha¬
bere: tradit illos DEUS in reprobum, sen¬
sums, ut faciant ca, quae nons conveniunt.
repletos omni iniquitate, malitia, for¬
nica¬