304
96 DE LAPIDIS PHYSICI SECRETO
Sapientia enim hujus mundi stultitia est apud
DEUM. Scriptum est enim: Comprehendam
sapientes in astutia, eorum. Et iterum: Do¬
minus novit cogitationes sapientum, quoniam
vanae sunt. Nemo itaque glorietur in homini¬
bus.: Cor. 2. & 3. Si verò perrexeritis secta¬
ri gentilem istam sive humanam & inanem
Philosophiam, non tantum nefarij DEI deser¬
tores & apostatae permanebitis, sed insuper et¬
iam semper discentes, nunquam ad scientiam
veritatis per venietis. 2. Timoth. 3. Quae
nim perfectio speranda est ab ingenio huma¬
no, quod post lapsum primi parentis tàm mise¬
foedatum & laceratum est, ut nisi desuper à
patrè luminum rursus illuminetur, per se nun¬
quam ad perfectionem ullam respirare possit. Lon¬
ge vos superat Hermes, qui Philosophiae suae
riginem deducit ab ipso DEO rerum omnium
authore. In pura igitur hujusmodi & sin¬
cera Philosophia, Hermeticae, quae ab omni
falsitatis lolio sequestrata est, omne vestrum
studium & operam ponatis: cum haec sola
lumnos suos ad majorem & ferventiorem pie¬
tatis cultum pro vocet: adeo ut nullum alium
finem philosophandi sibi proponant, quàm ut
ex pie¬