304
CAPITULUM II. 103
quiescit. Non tamen quiescendo interim opus,
à se effectum planè deserit: sicut neque Deus à cre¬
aturis, post absolutum creationis opus unquam
recedit: sed quiscere tantùm dicitur uterque
tàm Deus, quàm Saturnus noster, quod novam
speciem praeter illas, quas septem illis diebus
alter creando, alter generando produxerat,
ampliùs nullam superaddat. Siquidem, ut Deus
omnem divinitatis suae thesaurum, quem ab
infinita seculorum aeternitate, in se tanquam
archetypo absconditum continuerat, septenario
dierum numero complexus, illum nobis per ad¬
mirandum hoc creationis artificium in suis cre¬
aturis manifestavit, & tàm perfectè ac gra¬
phicè repraesentavit: ut ne minima quidem io¬
ta sit in creatore, cujus non simulachrum ali¬
quòd inveniatur in creaturis: eodem modo Sa¬
turnus occultè corporum metallicorum simula¬
chra in se circumferens, per eundem septe¬
narium dierum numerum tandem finito ope¬
re omnia corpora explicata in lucem profert.
Quod autem, non otiosus neque DEUS, neque
Saturnus sit: manifestè demonstrat rerum.
omnium continuata, hactenus multiplicatio:
quae absque DEO, & eodem Saturno, tanquam
secundo
G 4