304
104 DE LAPIDIS PHYSICI SECRETO
secundo à DEO rerum naturalium dispensato¬
re & gubernatore, aliàs impotens & inefficax
fatisceret. Magna autem vis & potestas,
summumque secretum in hoc dierum septenario
latet: ut qui magicè & ex interna sua anato¬
mia, in partes suas sive membra refectus, re¬
praesentat quodammodo universale quoddam
& essentiale tàm Creatoris, quàm creaturae
nomen; ita ut unus septenarius omnem caete¬
rorum numerorum vim ac virtutem plenariè
complectatur. Componitur enim septenarius
ex ternario & quaternario, quorum chara¬
cteres vulgò exprimuntur per 3. & 4. quaesi di¬
cas, ter quatuor, quae faciunt duodecim: ita ui¬
in idem recidant septenarius & duodenarius,
qui simul per multiplicatum Naturae artificium
sumpti proferunt octuaginta, quatuor: quo¬
rum Characteres sunt 8 & 4: qui duo nume¬
ri per simplicem additionem redeunt in suum
principium, nempe in duodenarium & septe¬
narium. Octo enim & quatuor faciunt duo¬
decim. Duodecim autem resolvuntur in ter
quatuor: qui per characteres hosce 3. & 4. re¬
vertuntur in septenarium numerum. Ex
qua conversione colligitur: eundem DEUM in
creatio¬