304
106 DE LAPIDIS PHYSICI SECRETO
(000) Tres ultimi sunt tria elementaria princi¬
pia, quae per medium circulum in unum, uti di¬
ctùm est, coëunt. Iohannes Dee Londinas An¬
glus, suam monadem hieroglyphicam in octo¬
nario demùm numero sabbatizare asserit: quae
opinio, si internam rei naturam & proprieta¬
tem probè pendamus, nobiscum minimè pug¬
nat. Uterque enim Sabbati dies, tam septena¬
rius Saturni, quàm octonarius Solis in vicem
in essentia conveniunt. Sed hoc tantùm discu¬
minis interest inter utrumque, quòd sicut cere¬
moniae & sacrificia veteris testamenti praefigu¬
rabant Christum, in Maria virgine, à sancto,
Spiritu concipiendùm, incarnandum, nascen¬
dum, occidendum, sepeliendum, resuscitandum,
& ad gloriam siue dexteram patris evehen¬
dum: nos autem in novo testamento iam Chri¬
stum non amplius in figura sive typo, sed reipsa
& actu agnoscimus conceptum, incarnatùm,
natùm, occisum, sepultum, resuscitatum, & ad
gloriam sive dextram patris sui evectum, &
super omnes coelos exaltatum: sic Sabbathum
Saturni per septimum diem indicat magnesiam
nostram in terra Philosophica seminandam,
corrumpendam, digerendam, coagulandam,
subli¬