304
CAPITULUM II. 107
sublimandam, incerandam & figendam:
Sabbatum verò Solis per octavum diem can¬
dem magnesiam iam seminatam, corruptam,
digestam, coagulatam, sublimatam, inceratam
& fixam, & insuper uno gradu altiùs, & su¬
prà septimum Saturni coelum exaltatam aper¬
commonstrat. Sic igitur sabbatizat nunc
turba Philosophica, & unusquisque manet apud
semetipsum, nullusque egreditur de locò suo die
septimo Saturni, ut olim in fudaismo, sive die
octavo Solis, ut nunc in Christianismo.
HERMES.
Fili carbonem vita extinctum, redde
aquae 30. diebus tibi notis, proinde
tu es rex coronatus, quiescens super pu¬
teum, ab illo auripigmento, humore ca¬
rente. Iam gavisa feci corda audientium,
sperantium in te, & oculos tuos te intu¬
entes, spe ejus, quod contines.
SCHOLIVM.
Carbonis vita ignis est, quo remoto, corpori
mortuo similis fit. Nec in Carbone solùm,
sed in caeteris rebus omnibus ignis vitam, ex¬
citat, fovet & conservat. Imo vitae
essen¬