304
108 DE LAPIDIS PHYSICI SECRETO
essentiae aliud nihil est, quàm purus, putùs
gnis: non quidem ille crassus & corrumpens
elementaris, sed subtilis ille, coelestis, & gene¬
rans omnia, qui, teste Aristotele, respondet
lemento stellarum.
Hic in metallis ob molis corporeae crassitiem
extinctus, aqua Philosophica, oleaginosa, &
sulphurea, resuscitandus est: quod fit, ut au¬
thor vult, spacio triginta dierum. Nume¬
rus certus dierum suprà silentio involutus, hîc
manifestis exprimitur verbis. Sed quamvis
aperta dierum hîc fiat assignatio: industria
tamen artificis in hoc opere plurimum valet.
Hic enim potest varijs modis, operis regimen¬
instituere: tum ratione materiae, quam acci¬
pit: ubi una prae alia perfectioni propinquior
existit: tum ratione ignis, in cujus susto ac
aequo moderamine consistit totum arcanum
& scientia. Si igitur scitè peregeris omnia,
ad hanc rem necessaria, regio diademate or¬
nandus eris: quo olim omnes Philosophi prae¬
caeteris hujus doctrinae ignaris conspicuè emi¬
cabant.
Non autem existimes, reges ejusmodi more¬
regum & principum politicorum, externam
poten¬