304
124 DE LAPIDIS PHYSICI SECRETO
ipsi & moderatum praebet calorem, ad iustum
tempus digeratur. Quo praeter lapso, in vi¬
vificum, & spiritualem vertitur homuncu¬
lum, siue medicinam praestantissimam: quae
tot virtutum energijs excellit, ut miraculose o¬
mnibus medeatur corporis infirmitatibus; le¬
pram, quartanam, morbum caducùm, apople¬
xiam, & omnes morbos, quos vulgus medico¬
rùm perperam iudicat insanabiles, tollat, atque
perfectè curet. An non hoc est mortuos re¬
suscitare, & mox perituros è faucibus mortis
eripere? sive enim ovum spectes vita orbatum,
siue metalla imperfecta & quasi mortua, sicut
aegrotos languentes & moribundos, ubique di¬
cti, veritatem, agnosces. Sed confutandus
hic occurrit eorum error, qui speciem unam in
aliam transmutari posse negant: ignorantes
distinctionem illam inter species perfectas &
imperfectas. Quicquid enim adhuc, est in
motu ad formam, ad quam ultimo ordinatur,
dici debet imperfectum: cum autem fuerit in
fine motus, dici debet perfectum. Ovum e¬
nim ratione pulli, dicitur imperfectum: cum
vero in ovum introducta fuerit forma pulli, ad
quam tendit natura in ovo tanquam ad ulti¬
mum