304
CAPITULUM II. 125
mum suum terminum. tunc pullus perfectus
erit: & species, quae antea in ovo erat incom¬
pleta sive imperfecta, nunc dicetur in pullo
perfecta.
Sic quoque aurum cum iam pervenerit ad
sinem motus, & sic formatum secundùm pri¬
mam & veram intentionem Naturae, ipsum
solum dicitur perfectum, & cùm reliqua me¬
talla sint in motu ad formam auri, dicentur
imperfecta: quam vis formas ad invicem ha¬
beant diversas, per quas permanent & termi¬
nantur, & sint perfecta quodammodo in sua
specie: attamen non sunt in ultimo termino
motus, in quo est ultima perfectio.
HERMES.
Scito fili, quod in gallinae ovo maxi¬
mum subsidium est, & in natura pro¬
pinquitas: in eo namque est spiritualitas
& elementorum collatio, ac terra natura
aurum est.
SCHOLIUM.
Utitur hîc author rursus similitudine ab
ovo sumta: qua inferre vult, quod, sicuti
ovum gallinae omnia ad pullum generandum
necessa¬