304
CAPITULUM II. 131
coelestia sulphura intelligo Solem: per terrena
vero Lunam. Sol enim est corpus calidum, fi¬
xum, rubeum, & incremabile, qui Lunam foe¬
minam suam frigidam, volatilem, candidam
& combustibilem perficit, & in gloriae suae so¬
lium evehit & exaltat. Quod autem ut fiat,
miscendum est pugnans cum igne eis conve¬
niente, praeliantur, & amicitia fit constans: ut
mox in sequentibus, pluribùs dicetur.
HERMES.
Filius: Pater, puto cor in superioribus
esse coelum, in inferioribus terram.
Pater: Non est sic: verùm masculus est
coelum foeminae, & foemina terra mas¬
culi.
SCHOLIUM.
Aliam quaestionem proponit filius, rogans
num coelestia à caelestibus, & terrena sive
inferiora a terrenis gubernentur, foveantur,
& vivificentur. Cor enim vitalis functionis
Principium in homine, hîc locum vitae, hoc est,
virtutum formalium in quaelibet mundana,
distribuendarum obtinet. Sed respondet pater
duod res non opinioni filij consentanea, sit,
sed
I 2