304
132 DE LAPIDIS PHYSICI SECRETO
sed aliter sese habeat. Coelum enim, inquit, est,
masculus terrae: terra verò foemina coeli. Vnde
optimè cum Hermete convenire arbitror Pla¬
tonicos, qui coelum intelligunt genitarum gi¬
gnendarumque formarum omnium seminibus
conspersum: ejus verò animam seminales ra¬
tiones comprehendere, quas una divina mens
omnes suo quasi sinu gerit. Quicquid igitur
mundi universitate comprehenditur, id Deus
coelo elementisque conservandum, ortuque assiduo
continuandum subiecit, ut iam nihil, vel ex
semine gigni genitumque conservari sine coelo
possit, nisi quid Deus, ijs quasi ministris omissis,
ex se proximè miraculo efficiat. Quaecunque
etiam sponte sua, nullo semine prodeunt, ut stir¬
pes pleraeque & animantes, metalla omnia, o¬
mnesque lapides, ex uno coelo formas proprieta¬
tesque sumunt, quod semper praestò est, & in o¬
mnem materiam idoneis praeparationibus in¬
structam, formam immittit, qualem illa mere¬
tur. Haec itaque coelestis causa praestantissima
& nobilissima omnium est formarum exem¬
plar, cujus per omnia diffusa virtus quocunque
penetrat: quam Plato mundi animam, alius
quidam datorem formarum, Aristoteles uni¬
versa¬