304
CAPITULUM III. 172
quòd singulis annorum revolutionibus, ineum
te scilicet vere, species rerum omnium revires¬
cunt, & novam recipiant germinandi & pro¬
lificandi vim, per quam crescunt & multipli¬
cantur: ne fortè ipsae species intereant, & sic
vacuum in Natura, quod maximum esset fla¬
gitium, daretur: Vnde rectè canit Virgilius.
"Vere tument terrae, & genitalia semina pascunt;
Aria tunc resonant avibus virgulta canoris,
Et Venerem repetunt certis armenta diebus."
Item Qvidius:
"Tunc blandi soles, ignotaque prodit hirundo,
Et nitidum celsa sub trabe fingit opus.
Herbaque quae latuit cerealibus obruta sulcis,
Exerit è tepida molle cacumen humo."
Operatur autem natura in haec inferiora, per
Solis, Lunae, & reliquarum stellarum radios;
quos Hermes sub vocabulo luminis intelligit.
Horum enim irradiatione sive illuminatione
infunduntur rebus elementaribus varia viun¬
tutum dona, pro varijs ac di versis rerum spe¬
ciebus. Quaeritur hinc, num Chymicus Naturae
quoque opera & auxilio indigeat in elaborandis
suis arcanis & magisterijs? Sed facilis est re¬
sponsio ijs, qui novunt Chymiam, artem similem
esse agriculturae, in qua partem sibi vendicat
Natura