304
172 DE LAPIDIS PHYSICI SECRETO
Natura, partem agricola, tanquam operator,
& artifex externus. Ut enim solummodò
hic principaliter occupatur in agro praeparan¬
do & seminando: reliquum autem generatio¬
nis perficiendae & absolvendae opus, unicae
committit Naturae: sic quoque Duce inprimis
Natura, comite verò arte, opus suum Chymi¬
cum auspicatur omnis verus artista sive Chy¬
mista. Hermes praetereà hîc mentionem fa¬
cit Naturae, quam tenebrosa peperit nebula:
per quam nihil aliud intelligit, quàm magne¬
siam Saturni. Saturnus enim, Graecè χρόνος
appellatus, hoc est, tempus non aliter universa,
generationi obnoxia, in hoc mundo generat ac
producit, ac magnesia ipsa, quae mater & geni¬
trix dicitur omnium.
HERMES.
Ubi autem regem coronatum filiae
hostrae rubeae ei coniungemus, &
in levi igne nondum nocentibus, con¬
cipiet, & filium conjunctum & super¬
eminentem, quo igniculo permanen¬
tem cibat illa, & vivit igne nostro.
SCHO¬