304
CAPITULUM III. 173
SCHOLIUM.
Regina sive filia Philosophorum rubea, est
Luna. Non autem mireris, quod, quae a¬
liàs caput & splendor est albedinis, nunc rubea
dicatur. Est enim Luna metallica sive Phi¬
losophica etiam masculinae naturae: quae Soli,
regi coronato desponsata, concipit, gignitque fi¬
lium, quem Philosophi suum vocant Mercuri¬
um. Hic ubique est mirabilis, cuius parentes,
quos modò habuit altrices & nutrices, nunc
ab ipso aluntur & nutricantur. Vt enim inge¬
nio est versuto, & miris imbutus artibus, in¬
ter alia novit etiam epulas, atque dapes omnis
generis gratissimas praeparare: nec vulgari
coquendi modo: sed potius ad moderatissimum
vivifici ac coelestis ignis calorem ipsas, coquit
paratque. Quibus paratis & in mensa Philo¬
sophorum rotunda, quae ultrà decem aut ad
summum duodecim personas non capit, apposi¬
tis: pater, mater, & reliqui ejus agnati ac¬
cumbunt, & convivium celebrant, verè Phi¬
losophicum per integram septimanam. A¬
lium autem cibum, praeter Mercurialem hoc
est, quem filius ipsis offert, non admittunt: ne¬
que patiuntur quempiam ex peregrina fami¬
lia,