304
174 DE LAPIDIS PHYSICI SECRETO
lia, qui non proxima sanguinis necessitudine
ipsis iunctus sit, cum ipsis accumbere. Sin ve¬
rò, ut non rarò fieri solet, cibi in mensa appositi
fortè refrigescant, Rex ex solo intuitu oculorum
suorum instar ignis rutilantissimi resplenden¬
tium, in momento efficit, ut recalescant, & ita
calefacti gustu fiant svaves & delicati, quibus
se reficiunt mirum in modum, & ad sacieta¬
tum usque comedunt, ita ut ad multum tempus
neque sitiant amplius, neque esuriant. De ejus¬
modi coquo, qualis est hic noster Mercurius, sibi
prospicere debebant omnes reges ac Principes,
propter summam ejusdem necessitatem. Non
enim cibos parat tantum modò alimentarios,
sed etiam medicamentosos, qui corpus ab o¬
mnibus morbis liberant, idque sanum ad ulti¬
mum usque vitae terminum praeservant ac
custodiunt. Vbicunque igitur talis reperietur,
coquus, Pharmacopoeo amplius non opus erit:
una enim eademque opera utriusque ille perfun¬
getur officio.
HERMES.
Cum